Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

[Liber XIII - Tertius a decimo medicis nihil artibus illum Profecisse refert; et quomodo vectus in urbem Assisii mortis non formidaverit horam, Exsequiasque suas cantaverit instar oloris.


Urbis in ingressu venientem Curia papae
Exsistentis ibi solemniter excipit; omnes
Occurrunt celeres, sua nullus agenda procurat,
Et iuris quaecumque sui dispendia passis
Franciscum vidisse sat est: non altera cuiquam
Appetitur merces, haec sufficit omnibus una.
Cum sit enim magnum Chirona videre bimembrem,
Aut subvertentem taurum Minois Athenas,
Aut lynces Bacchi penetrantes omnia visu,
Aut Phoenica brevi reparantem morte inventam,
Immissumque ferum Calydonibus, aut elephantem
Caesaris, aut onagros, quorum cava naris ut arcus
Hostica Maeotidas emittit in ora paludes,
Aut longo quaecumque maris secreta recessu
Climatibus nostris non assuevere videri;
Quanto maius erat mirabiliusque videre
Hic hominem, qui non erat hic, sed in aethere sursum
Totus, et in terris caelestem cernere civem.
Ipse licet mundi curas distractus in omnes
Papa libens admittit eum, cunctique benigne
Suscipiunt fratres, cunctisque benignus Hugo,
Sub quo florebat tunc temporis Ostia felix,
Cuius erat proprius qui toti sufficit orbi
Praesul, et humani generis moderatur habenam:
Cui genus et mores, cui summi culmen honoris,
Cui reliquas dotes Deus et natura tot uni
Contulit, ut toto quidquid debebat in orbe
Distribui, solus perceperit, et mediante
Derivetur eo fons religionis in omnes.
Cumque supradictus non posset ferre medelam
Physicus, experto quidquid prodesse putabat,
Alterius medici defertur fama per urbem,
Qui laesis solitus oculis succurrere prudens,
Urbanusque senex habitabat in urbe Senensi.
Hunc item Franciscus adit, nullaeque dolorem
Alleviant curae, sed totum passio corpus
Occupat, et quaedam parit accessoria morti:
Marcet hepar, turget stomachus, vitioque duorum
Naturae sedes alimentaque mitia sanguis
Evomitur, ruptis intra praecordia venis.
Tantis fama malis aures ubi fratris Heliae
Perculit, accelerat dilectum visere patrem:
Viso Franciscus ita confortatur alumno,
Nil animum prohibere potest quin gaudeat, et cor
Gaudia dilatant, et dilatatio cordis
Egressum dat spiritibus, morbumque repellens
Copia spirituum, facit ut natura resultet.
Inde quasi sospes Cortonam sustinet ire,
Sed subiti cum sint animarum gaudia motus,
Nec possint animae subitoque diuque moveri,
Gaudia Franciscus paulatim dicta remitti
Sentit, et effectum causa perimente perempta.
Postquam spirituum cessat vehementia, surgit
Morbus, et insultus patitur natura priores;
Gressum crura negant, marcentibus undique nervis,
Et stomachi iam debilitas alimenta refutat,
Nullaque defectos immutat passio gustus.
Sic ubi prae nimios anima tolerante dolores
Mortis in extremo Franciscus agone laborans,
Arboris appositam radicibus esse securim
Sentit et adventum pulsantis ad ostia Christi,
Transferri petit Assisium, non propter amorem
Natalis patriae, recto sed ut ordine terras
Inde relinquat, ubi terrena reliquit, et inde
Ad Christum migret, ubi Christo primitus haesit.
Vectus eo (nec enim propria virtute moveri
Iam poterat), tenui pendentem stamine vitam,
Quam salvare nequit pro tempore, salvat in aevum.
O fortis miles et inexpugnabilis ultor,
Quem neque fata domant ex ipsa namque vigorem
Debilitate trahit, et eum facit hoc animosum
Quod facit exanimem, nam praelia quae studiose
In vita gessit, in morte virilius explet!
Aspersus cinere suprapositusque melote
Et quamvis extrema videns emergere fata,
Nulla timet, quia nulla cupit mortalia, spernit
Tristitiam mortis quia sprevit gaudia vitae,
Et quos participes gaudebat habere laboris,
Consortes
etiam summae mercedis habere
Obsecrat, utque prius benedicat quam moriatur
Eius eis anima, circa se convocat omnes,
Et per praesentes absentibus omnia mandat
Quae mandanda placent, et utrosque valere precatur.
Interea moesto patris accedente recessu,
Exit in exsequias dolor, emollitaque corda
Stringit et in facies rivos deducit aquarum.
Ille suis nolens exsistere causa doloris:
"Propter me quid fletis", ait, "qui flere tenerer
Propter vos potius? Ego namque repatrio, sed vos
Exsilium retinet; ego post tormenta quiesco,
Vos sudatis; ego sum civis, vos peregrini.
In refrigerium per aquam traducor et ignem,
Discrimenque viae compensat gloria metae.
Quid nisi mors mea vita fuit, vel quid nisi vita
Mors erit? Hanc animam pro Christo perdere duxi,
Pro nobis perdente suam, reddetque benignus
Pro damno lucrum, pro perditione salutem.
Iam qui certavi suspiravique frequenter
Et ieiunavi, post tot certamina tandem
Vado triumphatum, post tot suspiria vado
Gavisum, post tot ieiunia vado comestum.
Quid vos verborum multiplicitate tenerem?
Hic miser, hic moestus, hic infimus, hic moribundus,
Hic ego fessus eram; sed nunc ad regna vocatus
Migro beata miser, ad gaudia moestus, ad astra
Infimus, ad vitam moribundus, ad otia fessus.
Inde peto ne quis mihi compatiatur amicus;
Immo coexsultet. Mihi congaudete vocato
De poenis ad delicias, de carcere mundi
Ad libertatem caeli: Christoque labores
Dignanti finire meos, exsolvite laetum
Carmen et hymnidicas pro me depromite laudes".
Dixerat. Incipiunt adstantes psallere fratres;
Iamque licet moriens canit ille, canentibus illis,
Et psalmum qua voce potest, erumpit in illum:
Voce mea ad Dominum clamavi. Mox sibi poscit,
Haec Evangelii recitetur lectio: Certus
Ante diem Paschae Iesus quia venerit hora
Eius ut ad
regnum Patris de carcere mundi
Transeat
, et reliqua; quo praecipiente, minister
Fert aperitque librum tantique voluminis inter
Tam varias eadem se lectio primitus offert.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120

Torna all'inizio