Templum significat et aedificium deo sacratum, et tignum
quod in aedificio transversum ponitur.
Transtra et tabulae navium dicuntur et tigna quae ex pariete
in parietem porriguntur.
Tromentina tribus a campo Tromento dicta.
Tragula genus teli, dicta quod scuto infixa trahatur.
Themin deam putabant esse, quae praeciperet hominibus
id petere, quod fas esset, eamque id esse existimabant, quod
et fas est.
Termes ramus desectus ex arbore, nec foliis repletus, nec
nimis glaber.
Tenus significat finem; ut cum dicimus hactenus.
Trossuli equites dicti, quod oipidum Tuscorum Trossulum
sine opera peditum ceperint.
Taciturnus, qui facile tacet: tacitus etiam argutus, quia
potest aliquando tacere.
Tenitae credebantur esse sortium deae, dictae quod tenendi
haberent potestatem.
Termino sacra faciebant, quod in eius tutela fines agrorum
esse putabant. Denique Numa Pompilius (16) statuit, eum,
qui terminum exarasset, et ipsum et boves sacros esse.
Terminus quo loco colebatur, super eum foramen patebat
in tecto, quod nefas esse putarent, Terminum intra tectum
consistere.
Vicinia vicinorum conversatio,
Vesperna apud Plantum (frag. inc. 45)cena intellegitur.
|
|