[videlicet] ęcclesiam [quę edificata est in honore] sanctę Marię [Dei genitricis] 
in loco qui dicitur Formellus, cum omni ornatu ipsius [ęcclesię] atque 
vineis, terris, sicuti olim detinuerunt duo pręsbiteri Benedicti propriis vocitati 
nominibus, qui modo videntur esse vestri monachi, cum introitu et exitu suo 
et cum omnibus sibi generaliter et in integrum pertinentibus. Concedimus 
vobis insuper [vestrisque successoribus, venerabili quoque iam dicto monasterio] 
casales tres ex integro [in supradicto fundo Massa], scilicet casalem 
de Petrocio, et casalem Leonis Sabinensis, et casalem Petri de Leone ferrario, 
[istos denique casales] cum casis, vineis, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, 
arboribus pomiferis, fructiferis vel infructiferis diversi generis, cultum vel incultum, 
vacuum et plenum [omnibusque suprascriptis tribus siquidem casalibus 
generaliter et in integrum pertinentibus, constituti territorio Sabinensi, in iam 
prędicto fundo qui appellatur Massa.] affines vero et termini eorum sicuti 
nunc sunt et ab origine fuerunt et quemadmodum in vestrę acquisitionis continetur 
cartulis et sicuti heredes supradictorum hominum ad laborandum suis 
modo videntur detinere manibus. omnia iuris sanctę Romanę cui Deo auctore 
pręsidemus atque deservimus ęcclesię vobis ad tenendum emissa pręceptione 
concedimus [concedere deberemus. inclinati pręcibus vestris per huius 
pręcepti seriem suprascriptam ęcclesiam Sanctę Marię in integrum cum suo 
ornatu et pertinentiis atque tribus supradictis casalibus in integrum cum eorum 
pertinentiis, ut superius legitur,] a pręsenti indictione .XI. vobis vestrisque 
successoribus absque omni reddito vel censu perpetualiter [concedimus] detinendum. 
statuentes quippe apostolica censura et auctoritate beati Petri apostolorum 
principis, sub divinis optestationibus et anathematis interdictionibus, 
ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum vel alię cuilibet magnę 
parvęque personę ipsa pręnominata locà a potestate et  dicione vestra vestrorumque 
successorum ac vestri monasterii auferre vel alienare quoquo modo 
liceat. si quis autem temerario ausu magna parvaque persona contra hoc 
nostrum privilegium agere pręsumpserit, sciat se anathematis vinculo innodatum 
esse et a regno Dei alienum, et cum omnibus impiis ęterno incendio 
ac supplicio condemnatum. at vero qui pio intuitu custos et observator 
huius nostri privilegii extiterit, gratiam atque misericordiam vitamque ęternam 
a misericordissimo domino Deo nostro consequi mereatur in sęcula seculorum, 
amen. scriptum per manus Benedicti regionarii notarii et scriniarii 
sanctę Romanę ęcclesię, in mense aprili, indictione suprascripta .XI. bene 
valete. datum .VIII. kalendas maias per manus Benedicti Domini gratia 
ępiscopi sanctę Silvę Candidę ęcclesię et bibliothecarii sanctę apostolicę Sedis,
  |  
  |