Sed quoniam oblitus sum, dubito certe, an hoc ipsum et alibi forte
conscripserim. Verumtamen quod edificationis est, melius est relationibus
iterari, quam per silentium oblivione deleri. Cum itaque tam largus
ad erogandas indigentibus stipes extiterit, cum sex sive septem, si rite
teneo, non minima monasteria in proprii iuris possessione condiderit,
praediis et ornamentis munifica liberalitate ditaverit, numquid propterea
sibi progenies egena succedit? Absit. Videmus enim nepotes eius mirande
scilicet indolis pueros maximam partem etiam regni Burgundiae
possidere, quorum insuper soror imperatori nostro sponsali cognoscitur
iure dotata. Cur ergo timemus Deo redhibere, quod contulit, quod et in
hac vita nobis vel nostris heredibus restituitur, et in illa caelestis regni
gloria sub fenore multiplicatae retributionis augetur?
Hoc etiam nosse opere pretium deputo, quod Berardus marchio,
qui horno defunctus est, sepius referebat. Aiebat enim, quia vir quidam
|
|