Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber III

Pag 141


lumina cum tedis, sunt undique leta fenestris
suntque via permixta iocis, suntque omnia plena
fervida letitia; civem devincere civis
nititur atque animo pergit meliore videri,
pro studio stat quisque suo cum carmine, ludos
hic alios, aliusque suos superare laborat.
Preterea vario celum clamore tubarum
undique concutitur, leto tibicina cornu
personat atque animos placido sub carmine mulcet;
sunt hic et cithare, sunt hic et qualia quondam
Orpheus, ammissa mestus bis coniuge, nunquam
instrumenta tulit. Sunt omnibus omnia leta,
leta animis oculisque simul: tot gaudia celum
accipit et vultu ostendit sua signa sereno.




220




225




230
Torna all'inizio