Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 9


vel: karissimo suo filio, paterne benedictionis augmentum, vel: Guidoni disciplinis scolasticis insudanti, gaudium cum prosperitatis augmento. 2 Istas easdem salutationes subscriptas facere poterit provida dictatoris discretio, vel aliter per accusativum casum hoc modo: Karissimum suum filium Guidonem divinis studiis insudantem quod incepit perficere, et omnipotentis gratiam optinere, vel: Unicum filium Guidonem suorum oculorum lumen, vel: sue vite solatium, in litterarum studio permanere, et sanitatem corporis retinere.
EXORDIUM
3 Postquam karissime fili diligenter tuas litteras attendimus, quibus personam tuam incolumem et plurimum studere te referente cognovimus, ilico siquidem magnam suscepimus cordis alacritatem, et petitionibus tuis caritate debita providentes, plus quam nobis quesieris, per eundem tibi nuntium delegavimus.
EXORDIUM
4 Ex quo, unice fili, tua sicut decuit scripta sollicite consideravimus, quarum relatione, quod nobis constat esse gratissimum, manifeste cognovimus, animus noster continuo esultavi; 5 cor siquidem nostrum plurima gaudia non indigne suscepit, et tuis rationabilibus desideriis assensum prestare volentes, quod nobis litteris significasti per latorem presentium tibi mittere festinavimus.
EXORDIUM
6 Visis, Intuitis, vel: Perspectis et studiose his omnibus animadversis que tuis nobis litteris significabantur, nichil utique nos cogitasse cognoveris, nisi quod petitio tua dignum sortiatur effectum. 7 Inde est utique quod presentem nuntium R. nomine, tuarum litterarum serie refferente quod te id indigere cognoscimus, mittere tibi concupivimus.
EXORDIUM
8 Auditis et perspicue patefactis his omnibus que tue nobis littere protulerunt,

Torna all'inizio