Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 104


ministretur ei, sed ut ministret et det animam suam redemptionem
pro multis”. Iudices olim Deus, ut scias,
Cesar, constituit super Israel, non reges, populumque
sibi nomen regium postulantem detestatus est, nec aliter
ob duritiam cordis illorum regem dedit, quam
quod repudium permiserat, quod in nova lege revocavit.
Et ego regnum accipiam, qui vix iudex esse permittor?
“An nescitis”, inquit Paulus, “quod sancti de
hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur
mundus, indigni estis, qui de minimis iudicetis? Nescitis
quod angelos iudicabimus? Quanto magis secularia!
Secularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles
qui sunt in ecclesia, eos constituite ad iudicandum.”
Atqui iudices de rebus controversis tantummodo
iudicabant, non etiam tributa exigebant: ego exigam?
Qui scio a Domino interrogatum Petrum a
quibusnam reges terre acciperent tributum censum ve,
a filiis an ab alienis? Et, cum hic respondisset ab alienis,
ab eodem dictum: “ergo liberi sunt filii”. Quod si
omnes filii mei sunt, Cesar, (ut certe sunt) omnes liberi
erunt, nihil quisquam solvet. Igitur non est opus mihi
tua donatione, qua nihil assecuturus sum preter laborem,
quem ut minime debeo, ita minime possum ferre.
 
25 Quid, quod necesse haberem potestatem exercere
sanguinis, punire sontes, bella gerere, urbes diripere,
regiones ferro ignique vastare? Aliter non est, quod
sperem posse me tueri que tradidisses. Et si hec fecero,
sacerdos, pontifex, Christi vicarius sum? Ut illum in

Torna all'inizio