Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 88


Si ergo auctoritate evangelica manifeste liquet aliquibus reproborum remissius
esse quam aliis, oportet nos, sive simus electi sive reprobi, bona pro posse agere
et a malis cessare, quatinus et – si electi sumus – huberiorem consequamur
mercedem de operibus bonis et – si reprobi – aliquam habeamus remissionem,
ut mitius puniamur. Quodsi dicis: «Non se possunt temperare a malo qui electi
non sunt», hoc iam falsum esse probat non modo christianus verum etiam Iudeus
et gentilis: quia, si illi timore principum suorum cessant ab homicidiis et furtis
et impendunt proximis opera humanitatis, multo magis timore Dei possunt se
temperare a malis ut minus peccent et facere opera pietatis de acquisitis, etiam
si nequiter, temporalibus bonis. Et ideo qui desperant semet ipsos ut faciant mala,
ipsi primum locum obtinebunt in penis.

BENEDICTUS: Quia etiam ipsas penas reproborum Deus omnipotens iuste
discernit, ita ut secundum modum culparum temperetur etiam retributio penarum,
scire cupio si ipse pene reproborum semper sunt intense an aliquando
gravius aliquando mitius cruciantur.

IOACHIM: Ex multis coniecturis revelationum quibus similia similibus
ostenduntur exhibita, luce clarius colligi potest quod sicut similitudo febricitantium
est in culpis, ita sit etiam futura in penis. Sicut enim nonnulli continua,
nonnulli vera contidiana terciana vel quartana laborant, ita aliqui quantum in eis
est elegerunt esse assidui in luxuria mundi, alii autem cum aliqua interpolatione
et alii plus alii minus; et videtur satis simile ut quorum est voluptas continua,
continua sit semper et pena, et quorum interpolata est hic libido, etiam ibi pena
interpolationem suscipiat, ut sint saltim quomodolibet a!iquando in falsa quiete.
Ceterum quod spectat ad enormitatem delicti, unusquisque tanto plus ardebit
quanto gravius est in genere facinus quod commisit.

BENEDICTUS: Si hoc ita est ut asseris, non solum si se homines scirent esse
electos, ardentes esse deberent ad vitandum malum et faciendum bonum; verum
etiam si se omnino scirent esse reprobos, audiendum esset consilium Salomonis
quo dicitur: Quidquid potest manus tua instanter operare, quia nec opus nec ratio
erunt apud inferos quo tu properas
. Unde et modis omnibus confutandi sunt illi
qui volunt occasione electionis divine perimere in homine libertatem arbitrii, quia
sicut illi reprobi qui non possunt uti libertate arbitrii mitiorem habituri sunt penam,
ita et illi homines qui possunt uti arbitrii libertate, etiam si propter superbiam
reprobentur a Deo, possunt tamen, si volunt, minus peccare ut minus puniantur.

Torna all'inizio