Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 378


Praeterea, si assumpsit hominem, constat quod non assumpsit hominem universalem.
Ergo assumpsit hunc hominem. Sed hic homo est persona. Ergo assumpsit
personam; quod falsum est: ergo et primum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod id quod assumitur, secundum intellectum praecedit
unionem. Si ergo dicatur homo assumptus, oportet quod intelligatur homo antequam
intelligatur assumptus. Homo autem particularis (quia universalem non
assumpsit, cum non habeat esse in rerum natura), est quid subsistens, habens
esse completum. Quod autem habet esse completum in quo subsistit, non potest
uniri alteri nisi tribus modis: vel accidentaliter, ut tunica homini; et hunc
modum unionis ponit tertia opinio: vel per modum aggregationis, sicut lapis
lapidi in acervo: vel aliquo accidente, sicut homo unitur Deo per amorem vel
gratiam; et neutra harum est unio simpliciter, sed secundum quid: quarum primam
posuit Dioscorus, alteram Nestorius haeretici, ut dicit Damascenus,
3 cap., 3 libri. Unde nullo modo concedendum est, quod homo sit assumptus.
Sciendum tamen, quod prima opinio nullum praedictorum modorum unionis
ponebat, unde non est haeretica; sed ponebat, quod erat facta unio secundum
hoc quod persona Verbi incepit esse illa substantia: quod quidem non est intelligibile,
ut duorum unum fiat alterum, nisi per conversionem unius ad alterum;
immo impossibile est, ut prius dictum est; et ideo non sustinetur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod omnes auctoritates quae dicunt hominem
assumptum, exponi debent, ut ponatur concretum pro abstracto, idest homo pro
humana natura.
Ad secundum dicendum, quod Christus est homo, non quem assumpsit, sed
cuius humanam naturam assumpsit.
Ad tertium dicendum, quod non est propter inefficaciam unionis animae ad corpus
quod eorum coniunctio, secundum quod praeintelligitur unioni ad divinam personam,
non facit hominem, sed humanam naturam in Christo; sed est ex hoc quod non
fuerunt, ut coniuncta per se subsisterent, sed ut divina persona in eis subsisteret.
Ad quartum dicendum, quod homo significat humanam naturam, et supponit
pro supposito subsistente in natura illa: quorum unum est ex parte assumpti,
alterum ex parte assumentis.
Ad quintum dicendum, quod hoc quod facit coniunctum ex anima et corpore
esse hominem, non est praeter animam et corpus et unionem, aliquid positive;
sed ex hoc ipso quod ipsum compositum ex anima et corpore non adiungitur
alteri subsistenti in natura composita, sequitur quod coniunctum sit homo.
Unde si Christus humanam naturam quam assumpsit deponeret, ex hoc ipso
esset homo illud coniunctum ex duabus substantiis.

Torna all'inizio