Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 184

Tomus I


seducti, confestim ad victimam potius, quam
ad patriam redierunt. Nondum eisdem infra
septa domorum respirantibus a labore, priusquam
fere sarcinulas suas, et itineris impedimenta
deponerent: ecce, quod multitudo gentis
hostilis, quam dinumerare nemo poterat,
universam faciem terrae occupans, sic improviso,
sic subito continuatis pugnatorum
agminibus circumdedit civitatem, ut nec in
defensione praesidium, nec in fuga consilium,
obsessis fidei nostrae pugilibus laxaretur:
Ambigentibus autem eis, cujusmodi genus mortis
eligerent ex praedictis, tandem, et si nulla
via securior, saltem visa est via dulcior,
ut per fugae remedium, aliquos a persequentium
oculis, cavernae montis imminentis
absconderent, et noctis circuitu aliqui manus
occidentium feras evaderent: vel
ut saltem unum ex omnibus cladis et periculi
nuncium reservarent. Non defuit tamen
inter tot advenarum hostium milia, ductor
et cognitor viarum indigena: qui
sufficientes insidiantium turmas, velut
per sylvarum angusta venatores, per inevitabilia
loca disposuit: in quorum manus,
quanto celerius fugerent, tanto rapidius caderent
fugientes. Sed fefellit, o proh dolor!
eventus rei miserandae consilium, quia
tanquam in rete paratum avibus, sic omnes
septem milia fere hominum, in gladium

Torna all'inizio