de comitibus Lavanie, qui sedit mense uno et diebus paucis. iste,
licet esset magne sapientie et experientie, tamen propter brevitatem
temporis nichil insigne vel notabile facere potuit. gaudentibus
autem de sua sublimacione parentibus et amicis, dixit eis: "Quare
gaudetis? melius erat vobis habere unum cardinalem vivum,
quam papam mortuum". post modicum vero temporis infirmitatem
incurrit et in pace quievit. aìlius, Iohannes, nacione
Yspanus, qui sedit mensibus octo. cum enim quandam domum
edificari faceret, subito, domo cadente, cum ea cecidit
et sic vitam finivit. de cuius morte modicum Ecclesie dampnum
fuit, quia, licet scientia physicali et naturali multum esset repletus,
|
|