Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 107


XXXI. De fratre regine et moribus eius.
Tunc etiam Panormi morabatur quidam regine frater, qui morte
regis audita, nuper in Siciliam ex Hispania transfretarat,
multosque milites hispanos spe lucri secum adduxerat. Quem,
ut eorum plerique qui cum ipso venerant asserebant, rex Navarrorum
nunquam filium suum vel esse credidit vel dici voluit, indignum
existimans eum quem mater multorum patens libidini
vulgo concepisset, regis filium appellari. Hunc ergo regina, cum
antea Rodericus diceretur, idque Siculi nomen [abhorrentes velut
igno]tum et [barbarum irriderent, Hen]ricum ap[pellari precepit,
et] ei Montis Caveosi comi[tatum] integre dedit oppidaque Sicilie
que cum eodem comitatu Gaufridus comes olim tenuerat.
Idem autem Henricus statura parvus, barbam habens rarissimam,
sub pallida nigredine cutem fedatus, indiscretus, elinguis, preter
alearum ac tessare ludum nullius sibi rei peritiam vindicabat
nichilque aliud affectabat nisi ut haberet qui secum luderet et pecuniam,
quam prodigus indiscrete ac temere posset effundere.
XXXII. De qualitate et diversitate hominum
civitatis Messane.
Hic aliquandiu Panormi commoratus, cum immoderatis sumptibus
immensam pecuniam a regina sibi traditam facile consumpsisset,
in Apuliam transire disposuit, veniensque Messanam,

1



5




10




15




20

Torna all'inizio