Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 154

Ep. 70


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei confratri et coepiscopo
H. salutem et apostolicam benedictionem.
Causam Matisconensis episcopi quae est inter illum et fidelem
nostrum abbatem Cluniacensem fraternitati tuae determinandam
mandauimus, episcopo multum condolentes, uidentes in illo
columbae simplicitatem in abbate autem serpentis astutiam;
neque ad dextram neque ad sinistram amplius declinare uolumus,
sed ex utroque unum temperamentum facere et secundum
canones quod iustum est iudicare. Nos autem secundum apostolum
absentes corpore presentes autem spiritu tam iudicauimus ut

Torna all'inizio