Paulus I Papa: Epistolae

Pag 528


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRITIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Properans ad nos harum litterarum transvector, Langbard scilicet inluster vir,
fidelis eximietatis vestrae missus, detulit nobis nectaream atque florigeram a Deo protecte
excellentiae vestrae syllabarum relationem. Cuius adnexam paginam enucleatius
perscrutantes, quae textus eius loquabatur, ad singula comperimus. In ipsis quippe
sublimitatis vestrae affatibus desiderabilem nobis et super omnia huius mundi delectamenta
amplectabilem sospitatis vestrae laetitiam agnoscentes, uberior noster animus
ovans, gaudio maxime sumus relevati in id, quod obtata nostri promeruimus conperire
cordis. Et postmodum nostris a vestris Deo imitabilibus vestigiis revertentibus
missis et ea ipsa vestrae prosperitatis gaudia deferentes nobis in responsis, gemina
exultationis iocunditas nostro inferta est cordi. Nam et dum in auribus omnium
sacerdotum, cleri etiam, obtimatum et reliqui populi ampliata vestra insonuisset prosperitatis
laetitia, et ex hoc nimio gaudio repleti gratulantes, exultantes una nobiscum
in Domino, agnita nimirum proprii post Deum defensoris sospitate.
Porro, excellentissime et a Deo servate fili et spiritalis compater, vehementi
dilectione vos erga amorem apostolorum principis beati Petri atque circa nostram
caritatem vos flagrare, experimento didicimus, presertim dum ipsa excellentiae vestrae
epistola caritatis calamo cernitur esse conscripta; etenim ex corde lingua tinxerat,
quid in charte refundebat paginam. Quam ob rem magnas gratiarum actiones a Deo
protecte excellentiae vestrae referimus, quoniam, dum nimirum divina te clementia
per interventum sui principis apostolorum defensorem atque opitulatorem, benignissime
rex, sanctae suae constituit ecclesiae, cura vestrae eximietati insistit, perfectam redemptionem
istius provintiae atque exaltationem huius sacrosanctae ecclesie procurare.
Unde domini Dei nostri una cum universo populo nobis commisso imploramus clementiam,
ut sua vos protegat gratia et, victoriam vobis de celo ministrans, cunctas
barbaras nationes vestris subiciat vestigiis et longeviter regni gubernacula faciat
promereri una cum dulcissima vestra coniuge, excellentissima regina, spiritale nostra
commatre, et vestris nostrisque amantissimis natis, domno Carolo et Carlomanno
potentissimis regibus, et domna Gisila, idem excellentissima, et vitae aeternae cum
electis Dei concedat gaudia.
Peto itaque et deprecor te, excellentissime fili et spiritalis compater, atque per
omnipotentem Deum et corpus beati Petri, cuius et obtimus fidelis existis, coniuro
et maximis subplicationibus deposco, quatenus iubeas sedule in tuo sancto et a Deo
inspirato mellifluo corde confertum retinere illud, quod vos sanctae recordationis
dominus et germanus noster, beatissimus Stephanus papa, Dei nutu ammonuit atque
deprecatus est peragendum, et in ea caritate atque amicitia permanere cunctaque,
qualiter vos terribili adortatione adiit, adimplere et effectui mancipare iubeatis, ut
perfectam mercedem et repositam plenissime redemptionis nostrae coronam a iusto
iudice, omnium conditore, domino Deo nostro, qui vos in regem unxit, consequi
mereamini et gaudia in eterna beatitudine cum sanctis et electis Dei, dum plebem
dominicam perfectius liberans atque sanctam Dei ecclesiam defendens divinae maiestati
inlesam a sevientium malicia praesentaveris. Pro quo et magnam post Deum,

Torna all'inizio