substantiam actus, et a gratia est forma per quam meritorius est; unde illud
quod gratia ministrat, est sicut ultimum complementum: et propter hoc dicitur
cooperans, quasi complens illud quod per liberum arbitrium ut praeiacens
exhibetur. Si autem accipiatur cooperans prout respicit actum exteriorem tantum,
sic dicitur cooperans non propter principalitatem liberi arbitrii ad gratiam,
sed propter principalitatem actus ad actum: actus enim interiores in
moralibus potiores sunt exterioribus, ut Philosophus dicit; unde
convenienter gratia secundum quod causat principalem actum, dicitur operans;
et secundum quod causat secundarium, dicitur cooperans.
Ad quintum dicendum, quod quamvis quantum ad illum modum acceptionis
gratiae praevenientis et subsequentis operans et cooperans praevenienti et subsequenti
non respondeat; tamen secundum alias acceptiones penitus idem sunt:
et hoc modo Magister in littera sumit.
ARTICULUS 6
Utrum gratia sit multiplex in anima
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod gratia in anima multiplicetur. Divisiones enim gratiarum sunt,
ut 1 Corinth. 12 dicitur. Sed divisio est causa numeri et multitudinis; unde
secundum Isidorum numerus dicitur quasi nutus memoris, idest divisionis. Ergo
videtur quod in una anima inveniantur multae gratiae.
2. Praeterea, non potest idem esse prius et posterius, praecedens et subsequens.
Ergo cum in uno homine inveniatur gratia praeveniens et subsequens, videtur
quod oporteat plures gratias in uno et eodem homine esse.
3. Praeterea, omnis forma multiplicatur secundum differentiam eorum quae
informat, cum diversorum diversae sint formae. Sed gratia est forma virtutum.
Ergo videtur quod cum virtutes sint diversae, oporteat gratias esse multiplicatas.
4. Praeterea, ea quae differunt secundum genus, non reducuntur in idem principium.
Sed virtutes a donis etiam secundum genus differunt, similiter a gratiis
sacramentalibus. Ergo videtur quod a diversis gratiis oriuntur.
5. Praeterea, gratia datur in diversis sacramentis; et una habita, non habetur
alia. Quaecumque autem hoc modo se habent quod unum est sine altero, oportet
esse numerata et distincta. Ergo videtur quod gratia non manet tantum una
sed per essentiam multiplicatur.
|
|