Domino pape … capitulum ecclesie Beneventane, per Leonardum de
Benevento.
Venti procelle conquatiunt et maris commovent vastitatem, aeris zaphirica
facies nube frequentius tenebrosa contegitur ac diem noctis obscuritas
comprehendit. Sed mare fluctuans, turbine cessante, quiescit, nebulosus aer,
aquilone flante, fit lucidus et noctis opacitas, sole saliente, fugatur. Beneventana
siquidem non quiescit ecclesia, nec habet ut cetere in suis vexationibus
intervallum etc. Habet unde doleat dicta Ecclesia, habet unde lacrimas
et clamores emittat, quia non est qui compatiatur ei super suorum receptione
gravaminum, nec qui advertat onera sue inextimabilis paupertatis.
… archiepiscopus Beneventanus clero et populo Beneventano, per Leonardum
de Benevento.
Refert se memorie nostre virtus ad tempora quibus odii veterani fomitibus
Beneventana civitas urebatur, quod adeo petrificatum erat in civibus,
|
|