Salimbene de Adam: Cronica

Pag 362


ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. Hinc
dicit Apostolus, ad Heb. XII: Patres quidem carnis nostre
habuimus eruditores et reverebamur eos. Non multo magis obtemperabimus
patri spirituum et vivemus? Et illi quidem in tempore
paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic
autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
. De
eruditione habes, Iere. VI: Erudire Ierusalem, ne forte recedat
anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem
.
Ideo dicit Ys. VIII: In forti manu erudivit me, ne irem in via
populi huius
.
Sequitur in auctoritate Apostoli: in iustitia. Bene dicit: in
iustitia
, quia iustus Dominus iustitiam dilexit. De qua dicit Iacob,
Gen. XXX: Respondebitque michi cras iustitia mea. Hanc
facit quicumque est sapiens, sicut dicitur Exo. XXXV: Quisquis
vestrum est sapiens, veniat et faciat quod Dominus imperavit
. Ideo
dicit Dominus, Exo. XXXI: In corde omnis eruditi posui sapientiam,
ut faciant cuncta que precepi tibi
. Peccatores vero dicturi
sunt illud Ys. XXVI: Iustitiam non fecimus in terra, ideo non
ceciderunt habitatores orbis
.
Sequitur in auctoritate Apostoli: ut perfectus sit homo Dei,
ad omne opus bonum instructus
. Qualis fuit ipse Paulus, qui de se
ipso dicit, I ad Cor. IX: Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos
facerem
. De perfectione hec dicit Dominus, Luc. VI: Perfectus
autem omnis erit, si sit sicut magister eius
. Ut autem homo ad perfectionem
doctrine valeat pervenire, oportet quod assumat formam
discipuli et quod cum humilitate addiscat et cum mansuetudine
audiat. Sunt enim nonnulli qui volunt adiscere et semper
recalcitrare docenti, ut eruditi ab aliis esse putentur. De quibus
dicit Augustinus: 'Multi amiserunt scientiam studio contradicendi'.
Ideo utile consilium dat Ecclesiasticus IIII: Non contradicas
verbo veritatis ullo modo
. Item Eccli. V: Esto mansuetus
ad audiendum verbum
Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferes
responsum verum
. Item Iacobi I: In mansuetudine suscipite
insitum verbum quod potest salvare animas vestras
. Ideo dicit Augustinus,
II libro de doctrina Christiana: 'Opus est pietate mitescere
nec contradicere divine Scripture sive intelligere, quasi

Torna all'inizio