Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 884


inter se, ut quicquid ab utraque parte
melius aestimaretur, in medio et commune sui
ipsorum referretur, et si forte contingeret,
ut esset unius personae ab ambabus partibus
unanimis aestimatio, bene constaret, sin autem
una persona de pluribus aestimatis, in qua maior
numerus ipsorum duodecim concordaret,
assumeretur, et de ipsa fieret in Capitulo communis
pronunciatio. Illis autem abeuntibus,
et his ita fientibus in Capitulo erat sermo,
ut communis status, et regimen Fratrum,
antequam electio fieret, ordinaretur melius
quam fuisset hactenus. In quo verbo tanto zelo
pro communi utilitate fuit accensus specialius
Domnus Oldrius, ut vestes, quas intrinsecus
viles habebat, ibidem, sicut ille, qui de se
nihil suspicabatur, et simpliciter vivebat,
ostenderet, quatenus ad meliorandum Fratrum
commune subsidium, Fratres omnes serventiores,
et animosiores ipsarum vilium vestium
ostensione redderentur.
Cumque de his, ut sopradictum est, tractaretur,
subito vox unius simplicis hominis de
plebe in templo personuit Domnus Oldrius
Abbas, Domnus Oldrius Abbas. Illo igitur
per Ecclesiam et totum Claustrum talia voci¬ferante,
et utraque pars Fratrum, quibus vo¬catio
personae commissa erat, a se altera par¬te
putaret vocem illam processisse, moventur
ambae et in claustro sibi occurrunt, altera
dicens ad alteram: Si vobis placet de Domno
Oldrio, nobis non displicet. Sicque concorditer
in hoc verbo Capitulum intrantes, unus
ex duodecim, nomine Iohannes, pro omnibus
loquens dixit: Exurge Domine et judica causam
tuam. Et signans se croce adjecit: In
nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti,
nos dicimus de Domno Oldrio quia bonus est,
et dignus, ut illum in Patrem habeamus.
Interea vox, quae ab illo homine, Benedicto
nomine, proferebatur, com a popolo de foris
audiretur, et talis acclamatio per omnes excresceret,
et penitus in toto Monasterio vox
eadem, Domnus Oldrius Abbas, Domnus Oldrius
Abbas, vehementissme intonaret, apertis
ostiis cum tali vociferatione Capitulum
omnes intrant, et invenientes Domnun Oldrium
renitentem, Fratribus illum assumentibus
et clamantem: Quare in tanto loco ponitis pecudem?
Cur de me, et de hac sede facitis irrisionem?
Cogunt eum in sede tandem sedere,
et Abbatiae regimina suscipere. Facta est itaque
ejus electio quinto decimo die mensis
Aprilis anno Dominicae Incarnationis millesimo
centesimo vigesimo septimo, et veraciter effectus
est Pater Monachorum, et contra adversarios
Sanctae Dei Ecclesiae quasi murus aeneus,
humilibus humilis et mansuetus, superbis in
justitia rigidus, caritate diffusus. Hunc in Abbatem
consecravit Papa Honorius, a quo suscepta
benedictione ad Monasteriurn cum esset
regressus non mutavit mores pro suscepto
honore, immo humilior et mansuetior elatis
se praebebat exemplar humilitatis et gratiae,
ut veraciter credi posset, quia repletus esset
Divino Spiramine.
In primo anno suscepti regiminis fuit necessarium
quod iret in Aprutium, et antequam
egrederetur de Abbatia, cuidam fideli suo
Wilielmo de Castellione commendavit, ut
haberet curam de rebus Ecclesiae, et praecepit
hominibus suis, ut ei obtemperarent, sicut et
sibi, et si necessitas ingrueret ejus omnes obsecundarent

Torna all'inizio