ad nostram audientiam appellarti: vos
eidem appellationi, sicut dicit, minime deferentes,
fidejussores suos ad solvendam quondam
pecuniae quantitatem, contra justitiam
compulistis, in ipsius grave praejudicium, et
damnum etiam manifestum. Qui cum nostrae
Celsitudini humiliter supplicarit, ut super praemissis
dignaremur secundum justitiam providere:
nos, quantumcunque vobis in vestra
justitia favorem conferre velimus, a justitia
tamen discedere non valentes, ipsius P. supplicationibus
benignius inclinati, fidelitati tuae
praecipiendo mandamus: quatenus, si est ita,
quicquid post appellationem ipsam, sic interjectam,
ad nos per eundem P. vel suos fidejussores
per vos attentatum est, in statum pristinum
revocantes, sine difficultate qualibet pecuniam
ipsam, adjectis fidejussoribus suis extortam,
restituatis eidem: ita, quod pro his
ulterius clamor ipsius P. juste nostro culmini
non feratur. Nam pro utriusque partis commoditate,
nec non praesentibus et consentientibus
nunciis vestris, in Curia nostra noveritis
causam appellationis eandem fore commissam,
per nostram Excellentiam P. de N. cognoscendam,
per eum et sine debito
terminandam.
Cap. XC.
Concedit licentiam quibusdam fidelibus de infidelibus
capiendis, et his qui portant victualia
ad rebelles.
Universis etc. Notum fieri fidelitati vestrae
volumus, per praesentes, quod nos tam ad
|
|