multis diebus nonnulla terrarum spacia queritans repperire talia
adhuc non valui». Exiens igitur statim ab ecclesia, mandavit
siquidem abbati, ut secum colloquium habere dignetur. Cui cum
suam insinuasset voluntatem, in pr<o>ximo habitum sumen<s>
monacorum, efficitur protinus cultorem orti sponte et voluntarie
ipsius monasterii. Ipse vero accipiens duas longissimas funes,
extenditque eas per ortum, unam scilicet per longum, altera
namque per transversum. Tempore estatis, omnes noxias in
illas suspendebat erbas videlicet radicibus ipsarum desuper
expandebat contra solis fervorem, ut ultra non vivificarentur.
VIII. Hic ergo Vualtarius quis vel unde nuperrime fuerit
vel a quo patre genitus sit non est bonum silencio abscondere.
Fuit enim quidam rex in Aquitanie regnum nomine Alferus. Hic
de coniuge propria habuit filium nomine Vualtarium, quem supra
nominavimus. Huius temporibus in Burgundie regnum alius
rex extiterat nomine Criricus, qui similiter habuit filiam, valde
decoram, nomine Ildegundam. Hii vero reges iuramentum inter
se dederant, ut quando ipsi pueri ad legitimam etatem primitus
venissent, se invicem sociarent, scilicet cum temppus nubendi
illis venisset. Qui ergo pueri antequam se sociarent, subiecta
sunt regna patrum suorum atque ipsi obsides dati sub dicione
regis Atile, Flagellum Dei, qui eos secum duxerat cum Aganone,
obside regis Francorum, nomine Gibico.
IX. Hii namque pueri Attila causa obsidionis a propriis accipiens
patronibus, cum maxima pecunia ad suam cum suis repetit
arva. Sic quidam metricanorus de ipsis ait:
|
|