SED CONTRA, res naturae est completum subsistens in natura. Sed nullum tale est
assumptibile, quamvis possit aliud assumi ad ipsum. Ergo si esset in Christo
aliqua res naturae praeter divinam personam, non esset assumpta a divina persona,
et ita nec unita; et sic non esset in Christo.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, quod cum omne particulare habeat respectum ad naturam
communem et ad proprietates, potest secundum utrumque respectum nominari,
tum per nomen primae impositionis, tum per nomen secundae intentionis. Hoc
enim nomen «res naturae» est nomen primae impositionis, significans particulare
per respectum ad naturam communem; hoc vero nomen «suppositum» est nomen
secundae impositionis, significans ipsam habitudinem particularis ad naturam
communem, inquantum subsistit in ea; particulare vero, inquantum exceditur ab
ea. Sed quia accidentia consequuntur naturam; ideo omne nomen designans particulare
secundum respectum ad proprietates, designat etiam ipsum per respectum
ad naturam communem. Hoc ergo potest fieri dupliciter: vel per nomen primae
impositionis; et sic est «hypostasis» communiter in omnibus substantiis,
«persona» vero in omnibus rationalibus; vel per nomen secundae impositionis, et
sic est «individuum» inquantum est indivisum in se, «singulare» vero inquantum
est divisum ab aliis; unde «singulare» est idem quod divisum.
Est etiam alia differentia attendenda inter ista: quia quaedam istorum significant
communiter particulare in quolibet genere, sicut «particulare, individuum,
singulare»; quaedam vero tantum particulare in genere substantiae,
sicut «res naturae, suppositum, hypostasis», et persona. Quia vero ratio
substantiae est quod per se subsistat, inde est quod nullum istorum dicitur nisi
de re completa per se subsistente: unde non dicuntur neque de parte neque de
accidente, de quibus alia dici possunt quae in omnibus generibus inveniuntur;
quamvis enim haec albedo vel haec manus dicatur individuum vel singulare,
non tamen potest dici hypostasis, suppositum, vel res naturae. Impossibile est
autem, si ponantur duo quorum utrumque per se subsistat, quod unum sit alterum:
quia secundum hoc quod numerantur, differunt (cum differentia sit causa
numeri); et non praedicantur de se invicem, nisi secundum quod unum sunt.
Unde cum divina persona sit quiddam per se subsistens, si etiam ponatur compositum
ex anima et carne unum quid completum subsistens, quod est homo, vel
hic homo, impossibile est quod unum praedicetur de altero, ut dicatur: «Filius
Dei est hic homo». Et quia prima opinio hoc ponit, ideo non tenetur modo ab
aliquo. Sed secundum hoc quod est compositum tantum ex anima et carne, non
dicit esse quid subsistens, sed dicit esse humanam naturam, in qua divina persona
subsistit. Et ideo secundum hanc opinionem dicendum est, quod omnia illa
nomina quae significant particulare in quolibet genere, possunt dici esse duo in
|
|