Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 540


pluvia rusticorum, qui vocantur camalli, portantes scilicet onera,
et eciam homines et mulieres portant super scapulas in lecticis, de
quibus in Canticis: ferculum fecit sibi Salomon de lignis Lybani, id
est lectulum portatilem, sicut portabar ego in Zayton et in Yndia.
2. Unam talem vestem de filis illis camallorum, non camelorum,
portavi ego usque Florenciam et dimisi in sacristia Minorum
similem vesti Iohannis Baptiste. Nam pili camelorum sunt
delicacior lana que sit in mundo post sericum. Fui enim aliquando
cum infinitis camelis et pullis camelorum in deserto vastissimo,
descendendo de Babilone confusionis versus Egiptum per viam
Damasci cum Arabibus infinitis. Nec in Seyllano sunt cameli
sed elephantes innumeri, qui licet sint ferocissimi, raro tamen
nocent homini peregrino. Ego equitavi super unum Regine Saba,
qui videbatur habere usum racionis, si non esset contra fidem.
 
De victu parentum (502-3).
 
1. Vixerunt autem in Seyllano primi parentes de fructibus
istis et bibebant lac animalium, non carnes ante diluvium, sicut
nec adhuc comedunt homines qui se dicunt filios Ade, comederunt.
Fuit autem positus Adam in monte Seyllano et incepit
ibi edificare domum, ut dictum est supra, de tabulis maximis
marmoreis etc. Ibi habitant homines religiosi et mundissimi,
ymo tante mundicie quod nullus habitaret in domo ubi spuisset
aliquis, ymo quamvis raro spuant, tamen vadunt longe tam pro
sputo quam pro alia materia. Comedunt tantum semel in die,
nunquam bis; nullum potum preter lac et aquam bibunt, orant
mundissime, scribunt primo in arena digito et sic docent formare
literas pueros, postmodum stilo ferreo in foliis papiri, scilicet
arboris cuiusdam.
2. In claustro sunt due arbores dissimiles in foliis ab omni
alia; sunt circumdate coronis aureis et gemmis et luminaria

Torna all'inizio