Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 234


Ad quartum dicendum, quod quamvis caro cum carne magis conveniat secundum
similitudinem speciei; tamen sanguis, ex quo formatur corpus, magis convenit
cum carne et reliquis partibus corporis secundum proportionem potentiae
ad actum, quam caro cum carne; sanguis enim ille est potentia totum, secundum
potentiam passivam, sicut et semen est potentia totum secundum potentiam
activam; caro autem non est potentia totum, cum sit actu pars ultimum complementum
habens iam per ultimam digestionem. Haec autem convenientia praecipue
requiritur ad hoc quod aliquid ex aliquo fiat: domus enim facilius construitur
ex caemento et lapidibus specie differentibus, quam ex alia domo eiusdem
speciei; ex qua domus construi non potest, nisi in lapides resolvatur.
Ad quintum dicendum, quod sanguis qui humani corporis materia ponitur, non
est absolute talis qualis per actum nutritivae generatur ex cibo; sed hoc quod
de illo sanguine residuum est ab ultima digestione nutritiva, in feminis generativae
ministrat, quae ipsum praeparat, ut sit debita materia corporis humani.
ARTICULUS 2
Utrum conceptio corporis Christi fuerit subito, vel successive
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod conceptio corporis Christi non fuerit subito, sed successive
completa. Hebr. 2 dicitur, quia Christus debuit per omnia fratribus similari. Sed
alii homines, qui fratres eius dicuntur ibidem, successive concipiuntur. Ergo et
Christi conceptio debuit esse successiva.
2. Praeterea, tempus generationis cuiuslibet rei est determinatum secundum
speciem suam, ut ex 2 de Generatione haberi potest. Sed Christus fuit
eiusdem speciei cum aliis hominibus. Ergo sicut aliorum hominum generatio
determinato tempore perficitur, ita et Christi.
3. Praeterea, ut in 2 de Anima dicitur, cuicumque rei naturali debetur
determinata magnitudo. Sed corpus Christi non potuit in principio conceptionis
suae habere tantam magnitudinem quantum naturae hominis debetur: alias
tempore illo non crevisset in utero Virginis in quo alii crescunt, vel minori tempore
a Virgine portatus esset quam alii homines portantur; quod non tenet
ecclesia. Ergo in principio suae conceptionis nondum erat in specie humana, in
qua fuit in termino conceptionis. Ergo principium conceptionis est aliud a termino
eius. Omnis autem mutatio quae habet prius et posterius, est successiva.
Ergo conceptio Christi fuit successiva.

Torna all'inizio