Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 321


debilius caput, et citius turbatur eorum cerebrum. Prohibendi
sunt iuvenes a nimia sumptione vini, quia
propter debilitatem cerebri citius offenduntur a vino.
Tertium malum quod ex vino consurgit, est lis et dissensio:
turbato enim cerebro ex nimia sumptione vini,
et amisso usu rationis, de facili prorumpitur in verba
inordinata, et consurgunt dissensiones et lites. immo quia
consurgit ex inflammatione sanguinis, vinum, quod propter
sui caliditatem inflammat sanguinem, reddat hominem
animosum et irascibilem: quo facto facilius provocatur
ad dissensiones et lites. Iuvenes ergo, quia sunt
amatores contumeliarum, ut vult Philosophus 2. Rhetoricorum,
prohibendi sunt a nimia sumptione vini, per
quam quis ad lites et contumelias provocatur. In omni
ergo aetate cavendum est a nimietate cibi, et ab immoderatione
potus: veruntamen quia facilius adhaeremus
iis, ad quae ab infantia assueti sumus, decet omnes patres
et maxime reges et principes solicitari circa regimen
filiorum, ut ab ipsa infantia sic regantur, quod sint abstinentes
et sobrii. Viso, qualiter iuvenes debeant se habere
circa cibum et potum. Restat videre, quomodo se debeant
habere circa venerea, et circa coniugia contrahenda.
Oritur enim luxuria ex gula, quasi filia ex matre. Si ergo
diximus, iuvenes ipsos instruendos esse, ne sint gulosi:
restat dicere, quomodo instruendi sunt, ne sint lascivi. Cum
ergo omnis actus venereus, excepto matrimonio, sit contra
rationis dictamen, quia decet patrem sic solicitari erga
filios, ut sint virtuosi, iuvenes continere nolentes, inducendi
sunt ut propria coniuge sint contenti. In qua autem
aetate debeant uti coniugio. ostendit Philosophus 7.
Poli. dicens, quod in muliere requiritur aetas decem et
octo annorum, in masculo sex et triginta: in tali enim
aetate (secundum ipsum) procreantur filii magis perfecti.
Sed quia vis generativa (ut superius diximus) est
nimis corrupta, sufficeret toto tempore augmenti, quod

Torna all'inizio