priscis domibus orti se nobiles profitentur. Mercaturam ut rem  
turpissimam vilissimamque exhorrent, adeo fastu nobilitatis  
tumentes ut, quantumvis egenus atque inops, citius fame interiret  
quam filiam vel opulentissimo mercatori matrimonio collocaret  
mavultque furtis et latrocinio quam honesto questui vacare. Scio  
virum quendam equestris ordinis genere atque opibus preclarum,  
quod aliquando, ut patrem familias decet, vina ex variis prediis  
collecta simul vendere esset solitus, pro mercatore velut infamem  
habitum, filias etiam grandi dote vix nuptui dare potuisse, adeo  
mercature nomen apud ignavos atque inertes turpe atque obscenum  
putatur! 
17    Huic absurditati contraria est Venetorum consuetudo, inter  
quos nobilitas, veluti factio quedam, ab reliquo populo distincta  
mercaturam omnis exercet, ea quoque que equestris ordinis insigne  
potitur. Omnes enim qui rei publice muneribus funguntur  
quique, ut aiunt, ex ordine sunt senatorio, nascuntur atque  
appellantur nobiles, adeoque hac vulgari aura inflantur nonnulli,  
ut etiam si quis parente absurdo, insulso, inopi, ipse quoque  
haud dissimilis patri fuerit, tamen si in popularem virum inciderit,  
quantumvis doctum ac sapientem, cum pre se contemnat  
tumore nobilitatis. At ego mallem Apulei me asinum quam aut  
talis essem aut ortus ex eo cui minus quam asello sensus aut prudentie  
inest. Atque hi omnes precipuam mercature dant operam  
neque eam a nobilium exercitio existimant alienam. Quod autem  
nusquam gentium reperitur, ipsi persepe nobilem reddunt ex  
ignobili. Nam qui ob aliquod in eorum rem publicam insigne  
facinus admissum, etiam si scelere aliquo profuerit, adsciscitur ad  
munia civitatis, nobilium numero adscribitur. Sed nil stultius  
quam aliquem ignobilem propter navatam rei publice operam  
civitate donatum nobilem dici aut quod virtute aut recte factis  
acquiri sapientes volunt, id credere aliquando malis artibus parari  
posse.
  |  
  |