Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 147


augmentatur. Magis autem et proprius apparet aliquis et liberalis et iustus
et prudens et etiam caritativus hec ad alios operanto quam ad se ipsum.
Unde Philosophus in X Ethicorum «Iustus quidem indiget ad quos iuste
operetur et cum quibus; similiter autem et temperatus et fortis et aliorum
unusquisque»; et Dominus dicit L c. 11 [,13 ] «Nemo accendit lucernam
et in abscondito ponit sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lucem
videant». Ipsa etiam infusio caritatis, licet a Deo sit, ab opere tamen
nostro fit dispositio, que quidem melius fit per multitudinem quam per
unum, iuxta illud Mt . 18[,20] «Ubi fuerint duo vel tres congregati in
nomine meo, ibi sum ego in medio eorum».
13. Idem probatur ex parte corporalis delectabilitatis
Secunda causa movens hominem naturaliter ad amandum alium
hominem est corporalis delectabilitas, et hoc ex natura sensualitatis secundum
quam homo in pulcris et bonis corporalibus delectatur, iuxta illud
Eccli . 40[,22] «Gratiam et speciem desiderabit oculus». Et ideo talis
amor specialiter invenitur in iuvenibus, in quibus maxime dominantur
passiones sensuales, iuxta illud Philosophi in VIII Ethicorum «Iuvenum
autem amicitia propter delectationem esse videtur. Secundum passionem
enim isti vivunt, et maxime persecuntur delectabile ipsis et presens». Secundum
quam etiam naturam, civis prediligit civitatem sibi.
Primo quidem quia secundum hanc naturam, quod est magis pulcrum
magis amatur. Sed pulcritudo civitatis excedit pulcritudinem cuiuscumque
civis tam extensive, cum ibi sint plures pulcri, quam etiam intensive, cum
pulcritudo partis dependeat a pulcritudine totius, et turpis pars in se in
toto sit, ut dictum est supra. Magis enim est delectabilis pulcritudo unius
prati floridi quam unius floris, certe quia maior est utroque dictorum
modorum.
Secundo quia illud quod est delectabile toti civitati magis est delectabile
ipsi civi quam illud quod est delectabile sibi tantum. Sicut enim esse
partis in quantum huiusmodi dependet a toto, ut dictum est, sic omnia
alia que secuntur ad esse et presupponunt ipsum, sicut bonitas pulcritudo
et etiam delectabilitas partis dependet a delectabilitate totius. Unde sicut
pars toti suo non congruens non potest habere pulcritudinem ita nec
delectabilitatem naturalem. Qualem enim delectationem poterit habere civis
florentinus videns statum civitatis sue tristabilem et summo plenum merore?
Nam platee sunt explatiate idest evacuate, domus exdomificate, casata

Torna all'inizio