Est et septimum genus nominum, quod incertum dicitur, quia nulla
ratione cogente sola veterum auctoritas sub diverso articulo declinavit,
ut hic et haec finis.
Sunt praeterea nomina in singulari numero alterius generis et alterius
in plurali, ut balneum, Tartarus, celum, porrum, cepe, locus,
iocus, forum et aether.
Balneum quippe apo tu balnein , hoc est a recreatione mentis et
corporis. Tartarus autem a turbo turbas dicitur, quoniam illic omnia
sunt turbata. Celum vero a celo celas. Porro quoque dicitur ideo quod
porro, videlicet longe, sit in terra. Cepe autem a Greco cephalim , scilicet
capite, quoniam in capite melius valent.
Cum itaque haec et alia quam plurima diversorum generum et declinationum
antiqui facerent, dicebant hoc balneum huius balnei et
haec balnea huius balneae, hic Tartarus huius Tartari et hoc Tarta
rum huius Tartari, hic celus huius celi et hoc celum huius celi, hic porrus
huius porri et hoc porrum huius porri et haec porra pluraliter, hoc
cepe indeclinabile et haec cepa huius cepae, hic iocus huius ioci (et)
hoc iocum <huius ioci> et haec ioca, hic forus huius fori et hoc forum
huius fori et haec fora (tam pro prelo, quo uva calcatur, quam pro mercato,
quod a Foroneo rege inventum est, et inde forum dicitur).
Aether similiter in singulari masculini generis faciebant, unde Ovidius
in libro de ibide: Ipse meas, aether , accipe summe preces ; in plurali
autem neutrum asserebant, sicut quidam sapiens ait: Splendida
sincerum producunt aethera lumen.
Videntes siquidem quoniam unus sonus idemque sensus in his diversorum
|
|