QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de resurrectione Christi; et circa hoc quaeruntur quatuor:
1. De necessitate resurrectionis; 2. De tempore; 3. De argumentis resurrectionis
in communi; 4. De eis in speciali.
ARTICULUS 1
Utrum necesse fuerit Christum resurgere
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non fuerit necessarium Christum resurgere. Quia, sicut dicit
Damascenus, resurrectio est eius quod cecidit et dissolutum est, iterata surrectio.
Sed Christus non cecidit per peccatum, nec eius corpus dissolutum est.
Ergo non debetur ei resurrectio.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod per Verbum Dei fit
resurrectio animarum, per Verbum incarnatum fit resurrectio corporum. Sed
Verbum caro factum est in Incarnatione. Ergo non fuit necessaria resurrectio
neque ad resurrectionem corporum, neque ad resurrectionem animarum.
3. Praeterea, post ultimam consummationem non est aliquid necessarium. Sed
ultima consummatio facta est in passione: quia tunc dixit: «Consummatum
est»; Ioan. 19, 30. Ergo non oportuit quod postea resurgeret.
4. Praeterea, ad hoc Christus humanam naturam assumpsit, ut ipsam restauraret.
Sed plena restauratio facta est in passione; quia et ianua aperta est, et liberati
sumus a peccato, poena, et servitute diaboli. Ergo non oportuit ut iterato
corpus assumeret.
SED CONTRA, 1 Corinth. 15, 17: «Si Christus non resurrexit, inanis est fides
nostra». Sed sine fide non iustificamur. Ergo necessarium fuit Christum resurgere.
Praeterea, Gregorius dicit quod vitam nostram resurgendo
reparavit. Ergo necessarium fuit quod Christus resurgeret.
Solutio
Respondeo dicendum, quod necessitas resurrectionis Christi ex tribus apparet.
Primo ex ipsa conditione naturae assumptae. Anima enim et corpus sunt partes
humanae naturae: omnis autem pars est imperfecta respectu totius, ut patet per
Philosophum in 3 Physic., unde nec corpori sine anima, nec animae
sine corpore inest omnis perfectio quam nata sunt habere. Et quia naturae
assumptae debebatur omnis perfectio quam contingit in natura reperire, ideo ei
|
|