Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 74


ut cum movetur unitas per unum ad denarium, id est de se prima
ad se secundam et de hac ad centenarium, de hoc quoque ad millenarium;
sive cum movetur sui multiplicatione pari vel impari, ut unus duo
quattuor octo, vel unus tria novem XXVII; sive quoque fiat in summitatibus
denominationum, ut cum unus numerus numeratur ab altero per
quos ipsa unitas motitatur, ut ab uno denominatur quedam summa sive
quedam summitas ut X, a duobus XX, a tribus XXX, a X centum,
a C mille. Et ita motus fit unitatis. Que quidem, cum sit monas atque
unum et mas idem quia impar numerus et femina quia par est, apud geometras
censetur par idem atque impar. Ipse non numerus, sed fons et
origo numerorum. Ergo quia principium est numerorum, ipsa non in
se, sed in numeris a se procreatis motum asciscit. Quod qualitercumque
sit, ab omni motu unitatis divinitatem fore remotam, Dionisius sentit
et ait: et ab omni unitate, id est ab omni motu unitatis.
Sed quia unitas movetur in summam numeralem vel in summ<itatem>,
ut iam dictum est, ideo addidit: et ab omni summitate, id est ab
omni motu summitatis remote est ipsa divinitas. Ceterum quia summitates
sunt multitudines vel numerorum vel rerum, addit et infit: et ab
omni multitudine, id est ab omni motu multitudinis debemus pensare
ipsam divinitatem esse eminentem et remotam, et ita eam laudare.
Si quis vero asseveret locum istum de summitatibus ita intelligendum,
ut quemadmodum fas est laudare divinitatem esse remotam et
eminentem ab omni unitate, id est a motu omnis unitatis que est omnis
numeri summitas et origo, sic etiam debemus eam laudare remotam et
eminentem ab omni alia summitate, id est ab omni motu cuiuslibet
summitatis ut a motu summitatum elementorum, ignis scilicet et terre,
et a motu summitatis cuiuslibet extremi vel quorumlibet extremorum
-omnis enim res facta habet principium, medium et ultimum, que sunt
summitates eius et in quibus movetur- et quia omnes summitates sint
in aliqua multitudine, ideo addiderit: et ab omni multitudine, id est
ab omni motu multitudinis. Movent enim se multitudines harum summitatum,
ut principium rei habet motum ad suum finem; quisquis
hoc dixerit, vel certe melius verius et vivacius, ego non litigo, quia
si melius vidissem, melius dixissem. Satis sit michi in tali t<h>emate vel
materiam sapienti dedisse. Sic ergo, ut sepe dictum est, iustum est laudare

Torna all'inizio