Gregorius II papa: Epistolae

Pag 700


GREGORIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS FRATRIBUS,
DONATO PATRIARCHAE ET EPISCOPIS ET MARCELLO DUCI ET PLEBI VENETIAE
ET ISTRIAE.
Quamquam ex ministerio, quod miseratione superna gerimus, quicquid provide
deliberandum peragere absque obstaculo conveniat, verum nec frustra iudicium egisse
[videamur], illa cupimus prosequi, quae non ad laesionem cuiusquam, sed potius
ad immunitatem respiciant: illa satagere, unde non ex potestate divinitus concessa
supplicia, sed praemia sperentur. Convenit enim, ut, cum unius votis paremus,
alterius iura non fraudentur. Quia igitur missa relatione nos a Deo salvata communitas
vestra petiit, contra Foroiulensem antistitem agentes, quod cupiat invadere
ditionem Gradensis patriarchae, et ut numquam excedere terminum vel iura invadere
aliena, sed nec velle in ea, quae hactenus possedisset, esse contentum: cui
etiam in praesenti, ne atemptet ex auctoritate apostolica interdiximus; eique concessum
palleum sub hac esse conditione, dilectissimi, sciatis; cui denuo, ne
praesumat excedere, praecipimus. Ne ergo incuria quadam aut discidio locum
gens eorum insidiando, ut assolet, invadat, pervigiles cavete, potius solliciti de vestra
post divinum praesidium percogitate salute, quia illud non occasione agitur, sed ubi
possunt, Deo eis non resistente, virtute perpetrare nituntur. Optantes vos de
reliquo in amore domini nostri Iesu Christi pollere et ab omni immunes adversitate
manere.
Bene valete.
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------
GREGORIUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS DILECTISSIMIS
NOBIS EPISCOPIS ET CUNCTO A DEO SERVATO POPULO VENETIAE
SEU ISTRIAE.
Creditae speculationis ministerium ita favente Domino studeo modigerare, ut
numquam me negligentiae quis condemnet sive indulgendo illicita vel tollerando incongrua,

Torna all'inizio