ad prelationes velit ascendere, comminationes que sibi fiunt
a Deo. Dicit enim Deus prelato cui cura animarum committitur,
III Reg. XX: Custodi virum istum. Qui si lapsus fuerit, erit anima
tua pro anima eius. Item Eze. III: Fili hominis, speculatorem
dedi te domui Israel. Et audies de ore meo verbum et annuntiabis
eis ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris
ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat,
ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de
manu tua requiram.
Quod ille qui eligitur in prelatum IIII habet excusationis exempla.
Habet enim ambitiosus clericus, qui prelationes cupit invadere,
multa excusationis exempla. Et primo potest se exemplo
Moysi excusare. De quo legitur, Numeri XII, quod erat vir mitissimus
super omnes homines qui morabantur in terra. Et tamen
excusavit se, quando Dominus voluit eum mittere ad Pharaonem
et facere ducem populi sui, dicens, Exo. IIII: Obsecro, Domine,
non sum eloquens. Ab heri et nudiustertius, et ex quo locutus es
ad servum tuum, impeditioris et tardioris lingue sum. Et in tantum
se excusavit, quod Dominus iratus est contra ipsum.
Secundo, exemplo Ieremie, quem cum Dominus vellet mittere,
excusavit se dicens, Iere. I: A, a, a, Domine Deus, ecce
nescio loqui, quia puer ego sum.
Tertio, exemplo Ione, qui preoccupavit fugere in Tarsis,
ne mitteretur ad dicendum Ninevitis quod subverterentur. Sciebat
enim quod non faceret hoc Deus, si peniterent, et ipse cum
erubescentia remaneret tamquam in mendatio deprehensus. Qui
in tantum erubuit, quod noluit amplius in terra sua habitare, ne
noti eius hoc ei improperarent. Sed postea impletum est in eo
quod Propheta predixerat: Letabitur iustus, cum viderit vindictam.
Nam submersi sunt processu temporis, postquam reversi sunt
ad priora peccata. Ideo dicit Ambrosius: «Novit Deus mutare
sententiam, si tu noveris emendare delictum». Idem habetur Iere.
XVIII: Repente loquar adversum gentem et adversum regnum,
|
|