Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 591


infligitur plaga mortifera.Tertia via sumitur ex providentia
vulnerum. Nam quanto hostis magis vulnera
providet, magis potest te protegere, et citius potest illa
vitare: quia iacula praevisa minus laedunt. In percutiendo
autem caesim, quia oportet fieri magnum brachiorum
motum prius quam infligatur plaga, adversarius ex longinquo
potest providere vulnus, ideo magis sibi cavere
potest et cooperire se ictibus. Ideo ait Vegetius, quod punctim
percutere adversarium sauciat antequam videat. Unde
hoc genere percutiendi potissime usi sunt Romani. Deridebant
enim Romani milites, omnes percutientes caesim,
quia etipsi semper volebant percutere punctim.
Quarta via sumitur ex fatigatione membrorum. Inter cetera
enim bellis est hoc potissime attendendum: ut pugnantes
absque nimia fatigatione sui possint nimis adversarios
laedere. Nam si bellantes nimis se fatigent, non valentes
laborem illum tolerare, de facili dimittunt aciem,
et convertuntur in fugam. Quare cum percutiendo caesim
propter magnum motum brachiorum insurgat ibi
magnus labor, punctim vero feriendo modica fatigatio
sufficiat, elegibilius est percutere punctim, quam caesim.
Caesa enim percussio quovis impetu veniat rato occidit.
Sed puncta modico impetu inflicta, facit lethale vulnus.
Quinta via sumitur ex detectione percutientis Nam bonus
bellator, si potest, sic debet adversarium laedere, ut tamen
ipse non laedatur. Omnis ergo ille modus percutiendi
est magis eligendus, secundum quem feriens minus discoperitur
et detergitur; quia sic feriendo, minor laesio ei
potest accidere. Quire cum percutiendo punctim etiam
tecto corpore possit nimis adversarius laedi, melius est
percurere punctim quam caesim. Percutiendo enim caesim
oportet elevare brachium dextrum: quo elevato dextrum
latus nudatur et discoperitur, et datur hostivia, ut
possit nons laedere. Nam levius infertur laesio et nocumentum
corpore nudato, quam tecto.

Torna all'inizio