depauperatur, suspicatur de eo omne malum quod non patrauit,
et que alii faciunt attribuuntur ei, nec est in mundo
bona consuetudo qua laudatur diues, quin etiam vituperetur
pauper. Quoniam si fuerit prodigus, dicetur consumptor bonorum,
et si prorogauerit iram suam in negocijs, dicetur debilis
atque remissus, et si fuerit vir intelligens cum nobili anima,
dicitur festinus, et si fuerit refrenans suos mores, dicitur ignorans,
et si fuerit fortis corde, dicetur fatuus et stultus, et si
fuerit sermocinator, dicetur verbosus et linguosus, et si fuerit
taciturnus, dicetur bestia. Et ideo mors melior est paupertate
que inducit hominem in temptationem et vilitatem, vt petat
ab alijs, et maxime quando necesse fuerit petere a stultis aut
auaris, quoniam reddunt ipsum confusum. Expedit virum nobilem
pauperem immittere manum suam in ore serpentis et
extrahere inde venenum et illud sorbere magis quam petere
homini stulto. Et dicitur quod quicumque fuerit laborans languorem
sui corporis ita vt non cessat ab eo, donec separetur
a sociis et amicis, vel qui fuerit peregrinus in terra que
non recolligitur ab aliquo, nec habet coadiutorem, est ei mors
melior quam vita, quia vita sibi mors est; mors autem est ei
liberatio et requies. Et aliquando cogitur pauper, propter sui
nimiam paupertatem, furari, occidere et defraudare, que
peiora sunt primis operibus que relinquit. Quoniam dicunt
sapientes: Expedit hominem potius esse mutum et veracem
quam loquentem et mendacem, et melius est non esse quam
esse verbosum et etiam in ipsa veritate.
Ego autem dum essem in cauerna, quando extraxit
peregrinus aurum de foramine, et diuiserunt sibi illud inuicem,
et accepit heremita suam partem ponens ipsam in marsupio
sub capite sui lecti, nisus fui rapere de eo aliquid, vt
forsitan per hec restitueretur mihi virtus et vigor et conuerterentur
ad me amici et noti mei. Et surrexi dum dormiret, et
|
|