misericordie sue Pater, qui miseretur et commodat, ad prosperitatis
solium, unde cecideram, me reduxit. Vel: In fructu frumenti,
uini et olei multiplicatus sum, michi semper abundant et superabundant
delicie in immensum. Vel: Ad diuine miserationem clementie mea
tandem felicitas respirauit: michi enim affluunt delicie, qui hactenus fueram
obprobrium abundantium et despectio plebis.
.
8. EXORDIUM NARRATIONIS AB AFFECTIONE.
Dictum est qualiter a fortuna, dicendum est qualiter ab affectione
proficiscatur narratio. Unde primo quid sit affectio uideamus. Affectio
est passio innata uel illata, que uel animo adiacet uel uenustatem
corporis decolorat, auget, mutat aut minuit, ut est leticia, spes, cupiditas,
dolor, morbus, debilitas, et huiusmodi. De leticia superius dictum
est, ubi de prosperitate tractatum est, et merito, quia prosperitas leticiam
sedium suarum esse uoluit assistricem. Restat igitur explicare
qualiter a metu narratio sumat ortum hoc modo:
9. EXORDIUM NARRATIONIS A TIMORE.
Timor et tremor uenerunt super me, quia quidam exacuerunt linguas suas
in me. Timeo ne, postquam maledictionis in cor seruauerint iacula,
consequenter materiales gladios euaginent. Vel: Consideraui, frater dilectissime,
opera tua et expaui ne ad mundane uoluptatis illecebras, quas post terga
reliqueras, remeares. Vel: Dignitates amare timeo, quia semper ad ultimum
sunt amare. Vel: Montes excelsos ascendere plurimum reformido,
quia uallis subsequitur metuenda. Vel: Metuo ne me tuo prorsus priues
amore, cum nichil mee geras consentaneum uoluntati.
10. EXORDIUM NARRATIONIS A SPE.
A spe potest ducere originem narratio in hunc modum: Ne despicias
ad deprecationem pauperis, quia in te proieci anchoram spei mee.
Vel: Diu super amicos spes mea uolitauit querens requiem, et non inuenit
set tandem in liberalitate uestra posuit sedem suam. Vel: Solo spei
confortate remigio ad uos, pater, nauigant preces mee. Vel: Postquam
spei mee uestra dedit alimentum promissio, mea statim desideria languescere
desierunt.
|
|