super hoc themate funditus siluissent. Sed superfluum est nos vilibus
sarculis illic glebas effringere, ubi tam strenui cultores terrae viventium
acutissimo linguae suae vomere reperiuntur arva sulcasse.
Prior igitur Augustinus accedat in testimonium, et utrum canonicus
habere proprium debeat, evidentissima sui examinis auctoritate decernat.
Ait enim in sermone, qui titulatur De moribus clericorum: Me , inquit,
hoc noverit karitas vestra dixisse fratribus meis, qui mecum manent, ut
quicunque habet aliquid, aut vendat, et eroget pauperibus, aut donet, aut
commune illud faciat. Aecclesiam habeat, per quam nos Deus pascit. Et
dedi dilationem usque Epyphaniam propter eos, qui vel cum fratribus suis
non diviserunt, vel diviserunt quidem quod habent apud fratres suos, sed
nondum de rebus suis aliquid egerunt, quia expectabatur aetas legitima.
Faciant inde quod volunt, dum tamen sint pauperes mecum, simul expecte mus
|
|