Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 147


extractione mandacii iusto iudicio arguantur. Ceterum, quia super omnia desiderabilia cordis mei
cupio et affecto beneplacitis vestris per omnia obsequi, reverenter me ipsum et commissam mihi
ecclesiam ad vestra et predicte ecclesie Romane obsequia et mandata offerro et expono me et eandem
ecclesiam vestre gratie humiliter recommendans.

VI 4

Si desiderio possibilitas responderet, manus nostras, cui insudatis, extenderemus ad opus et laboraremus
cum laborante devoti. Verumtamen quod manus non potest, supplet devotio mentis, et illa,
qua unimur, sincera dilectio insufficientiam redimit amicorum. Porro audivimus, quod quedam
anus improba valde invidet operi divino, quod facitis, et cum sit fumosa, nigro nititur fumo et edificantes
offendere ac edificii inficere claritatem. Quam vobis compatientes in hac parte libenter
ieiuniis et orationibus pelleremus, sed, ut a multis asseritur, vix expelli poterit nisi in argento et
auro, ad quod dare iuvamen non possumus, cum burse nostre, licet non turgide, plenam in Campania
receperint portionem. Restat ergo, quod completo edificio et anu propulsa tue persone nobis
copia fiat, per quam speramus vacuas bursas impleri et servitia plura, quam credatis, vobis absentibus
exercemus.

VI 5

V. ep. II 78.

VI 6

Non refectionis electuarii, non temporalium specierum odorem, sed orationis suffragia et vive intercessionis
subsidium anima nostra desiderat a te, pater. Ergo ab illis manum tempera et ad ista frequentius
laxa mentem. Cum enim tuis te preferam, quero procul dubio te, non tua. Unde, ut plene
satisfiat desiderio petitoris, insta pro me supplex, supplico, apud Dominum tamquam meus.

VI 7

Plenis prosequimur laudibus illius sacerdotis prudentiam, cuius adiectivo conscientie nostre, quam
muli Cappadocii venditio leserat, adiectionem alterius providistis. Porro non sic nostri iudicant
sacerdotes, qui et recepta sanctificant et spem ad recipienda producunt. Ceterum, ne vos lateat,

Torna all'inizio