Gaufridus: Summa de arte dictandi

912


Item uiciosum est a dictione trisillaba cuius penultima sit breuis
clausulam inchoare, uel finire, nisi auctoritas interueniat, quia in huiusmodi
dictionibus solent precipitari sillabe, nec est pulcrum dictatori
aliquid ab impetu incipere uel cum impetu terminare. Unde dico quod
ultima dictio clausule semper trisillaba uel tetrasillaba debet
esse, ita quod penultima sillaba producatur. Si dictio tetrasillaba
sit finalis, illa que precedit debet habere penultimam sillabam breuem,
hoc modo: Honestas preces semper repellere credimus inhonestum. Si uero
trisillaba dictio clausulam claudat, penultime dictionis penultima sillaba
debet esse longa, et ipsa penultima dictio debet esse quatuor uel plurium
sillabarum, hoc modo: Mores egregios superbia iactatrix inquinat et
hominis honestatem inclinat.
Nec refert utrum aliquis ponat duas
dictiones disillabas uel unam monosillabam cum alia trisillaba
loco unius tetrasillabe dictionis. Non enim interest an aliquid fiat an eius
simile. In uno contingit loco tamen quod dictio habens penultimam
breuem clausulam potest sine uicio terminare, quando color rethoricus
intercidit qui compar nominatur. Est autem compar color ex eo proueniens
quod orationem continet ex pari fere numero sillabarum, hoc
modo: Vestra, pater, infirmitas mea est infirmitas. Vestre celsitudinis
gaudium mee confert egestati solatium.
Si autem queras quare in ea
non sit uicium sicut alias solet esse, respondeo quia plus excusat color quam
uicium accuset. Per hunc colorem etiam rithmi species excusatur, quam
superius uiciosam esse ostensum est; set dico quod plus decorat
color quam uicium decoloret.
Item uiciosum est nimis uulgariter loqui. Cauendum est enim ne, dum
ad macras orationes et ad tractatus pueriles descendimus, nos ipsi
pueri censeamur, cadentes in aridum et exangue.
Item uiciosum est eodem colore nimis frequenter uti. Sufficit enim bis
uel ter eundem posuisse colorem, non continue set distantibus interuallis,
quia gratius fulgebit oratio distinctis colorum sideribus illustrata.
Hanc ubi detestabilem uiciorum familiam dictator et fugando fugerit
et fugauerit fugiendo, beata et trabeata dictatoris oratio, suis superba
monilibus, propter uicia satire conuicia non timebit, set ad fugam enormitatum
non mediocriter gauisa, exterminata uiciorum barbarie, ubertim et
gratia cumulabitur et fauore. Inconcinnitatis enim egressus euphonie
operatur ingressum, sicut tenebrarum recedente fastidio dies ad nos
reuertitur gratiosa.

Torna all'inizio