illo die quicquam praestitisse, dixerit: amici, hodie diem perdidi.
hic Romae amphitheatrum aedificavit et quinque milia
ferarum in dedicatione eius occidit. per haec inusitato favore
dilectus morbo periit in ea, qua pater, villa post biennium et
menses octo, dies viginti, quam imperator erat factus, aetatis
anno altero et quadragesimo. tantus luctus eo mortuo publicus
fuit, ut omnes tamquam in propria doluerint orbitate. senatus
obitu ipsius circa vesperam nuntiato nocte inrupit in curiam et
tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo
umquam egerat nec praesenti. inter divos relatus est.
Domitianus mox accepit imperium, frater ipsius iunior,
Neroni aut Caliculae aut Tiberio similior quam patri aut fratri
suo. primis tamen annis moderatus in imperio fuit, mox ad
ingentia vitia progressus libidinis iracundiae crudelitatis avaritiae
tantum in se odii concitavit, ut merita et patris et fratris
aboleret. interfecit nobilissimos e senatu. dominum se et deum
primus appellari iussit. nullam sibi nisi auream aut argenteam
statuam in Capitolio passus est poni, consobrinos suos interfecit.
superbia quoque in eo execrabilis fuit. expeditiones
quattuor habuit, unam adversus Sarmatas, alteram adversum
Chattos, duas adversus Dacos. de Dacis Chattisque duplicem
triumphum egit, de Sarmatis solam lauream usurpavit. multas
tamen calamitates isdem bellis passus est; nam in Sarmatia
legio eius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabinus
consularis et Cornelius Furcus praefectus praetorio cum magnis
exercitibus occisi sunt. Romae quoque multa opera fecit, in
his Capitolium et Forum transitorium, Divorum Porticus, Isium
ac Serapeum et Stadium. verum cum ob scelera universis exosus
esse coepisset, interfectus est suorum coniuratione in palatio
anno aetatis tricesimo quinto, imperii quinto decimo. funus
eius ingenti dedecore per bispelliones exportatum et ignobiliter
est sepultum.
|
|