Salimbene de Adam: Cronica

Pag 846


Ianuensibus vero ducenti. Et nota quod supradictus dominus
Obertus dominium civitatis Ianue violenter XII annis tenuerat
et contra voluntatem Grimaudorum, qui ex parte Ecclesie erant.
Quod papa Honorius cepit Pisanos defendere.
Item, millesimo supraposito, misit papa Honorius IIII ut Lucenses
a guerra Pisanorum cessarent, qui obsederant Ripam
Fractam castrum Pisanorum, quod est iuxta fluvium Hauserith;
et excommunicavit omnes qui de cetero contra Pisanos hostiliter
arma moverent, eó quod committunt se Pisani protectioni et defensioni
Ecclesie. Nam, ubi abundavit delictum, superabundavit
et gratia, ut dicit Apostolus, ad Ro. V.
Quod ecclesia fratrum Minorum de Regio in hoc millesimo est inchoata fundari.
Item, millesimo supraposito, inchoata est fundari ecclesia fratrum
Minorum de Regio. Et frater Gilinus de Conrado de Regio
primum lapidem posuit ibi in pilastro anteriori, iuxta viam que
est prope domum ecclesie Sancti Iacobi, in VI feria infra octavam
Pentecostes, scilicet XVIIIa die mensis Maii, XVa Kal.
Iunii. Item, eodem millesimo, totus mensis Maii pluviosus fuit,
ita ut qualibet die plueret, et rustici turbabantur eo quod laborare
non poterant, et fratribus Minoribus imputabant, eo quod fundando
ecclesiam suam mortuorum corpora exhumassent. Et
non fuit illo anno annue messis plenitudo, quia frumentum alicubi
est destructum, partim a tempestate, partim ab alia calamitate.
Sed et tempore estivo pluvia non descendit, et fuit siccitas et
ariditas magna; nec fuit holerum abundantia, eo quod orti non
erant irrigui nec a pluvia madefacti. Caristia fuit cucurbitarum
et minuttorum et vini et olei et raparum atque castanearum et
aliorum fructuum multiplicium.

Torna all'inizio