sue secundo, mense octauo. Et Alexander qui uocatus est Anselmus papa ordinatur.
Quo anno princeps Riccardus Capuam cepit sibique ordinanit. His autem diebus
Robbertus dux ad Alexandrum papam proficiscens liggius eius homo deuenit et sicut
Nicolao pape ita et huic iusiurandum fecit et per uexillum ab eo terram cum honore ducatus
accepit. Seditque Alexander papa annis XI, mensibus VI.
Hoc anno Riccardus princeps Capue intrauit terram Campanie obsetitque Cipparanum
et cepit eam et usque Romam deuastando peruenit.
Anno Domini MLXIIJ. Hoc anno comprehensa est Tarentum a Normannis.
Anno Domini MLXIIIJ. Hoc anno comprehensa est Matera a Normannis mense Aprilis.
Anno Domini MLXV indictione IIJ. Hoc anno Robbertus dux intrauit Siciliam et interfecit
Agarenorum multitudinem et tulit ciuitate Panormo.
Anno dominice incarnationis MLXVJ indictione IIJ mense Aprilis stella cometis apparuit
a parte orientis, cuius fumus per aliquot dies tendebat ad meridiem. Ipso quoque mense
hec eadem stella apparuit a parte occidentis, cuius fumus ad meridiem similiter per aliquot
dies tendebat. Quo anno apud Constantinopolim Constantinus Dioclizi imperator, anno
eius imperii sexto, defunctus est, cui Romano Diogenes in imperium successit. Eodem anno
dux Robbertus cepit ciuitatem Uestis apprehenditque ibi catipanum nomine Kuriacum.
|
|