Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 465


sunt reges et principes, si non nimia cura solicitentur
quod filii ab ipsa infantia et disciplina et bonis moribus
sint imbuti; cum bonum commune et totius regni
in hoc consistat. Nec sufficit quod quia solus primogenitus
regnare debet, ut de eo solo cura habeatur diligens:
ignoratur enim quid divina providentia statuit, et nescitur
cui filiorum succedat regnum. Ideo ne periclitetur bonum
commune, de omnibus filiis regis cura diligens est habenda.
Quae sunt in quibus rex alios debet excedere, et
quomodo differat rex a tyranno.
Cap. VI.

Philosphus 5. Politic. narrat tria, in quibus rex alios
debet excedere. Dicit enim, quod antiquitus reges a
triplici excessu constituebantur. Primo ab excessu beneficii.
nam quia populus non percipit nisi sensibilia bona,
quos videt esse liberales et beneficos, nimis ardenter monetur
in eorum amorem, et optat eos habere in dominos.
Inde est quod antiquitus plures sic praeficiebantur in
reges. nam si aliquis fuerat primo beneficus, gens illa tracta
ad amorem eius praeficiebat ipsum in regem. Secundo
potest aliquis praefici in regem ab excessu virtuosarum
actionum: nam quia bonorum virtuosorum est diligere
bonum commune potius quam privatum, ideo reputatur
dignus ut praeficiatur in regem qui a populo creditur
virtuosus. Tertio consuevit praefici aliquis in regem ab
excessu potentiae et dignitatis. nam quia probabile est nobiles
et potentes, magis verecundari operari turpia quam
alios: et quia tales ut plurimum vel sunt vel creduntur
esse magis apti ad principandum, ideo pluries per hunc
modum antiquitus aliqui regna obtinuerunt. Si ergo ex
talibus excessibus rex generatur et praeficitur, si recta sit
generatio eius, oportet huiusmodi excessum per amplius et

Torna all'inizio