per orbem iam longe diffusus, salutare sumpsit exordium.
Haec, adhortante ipso b. Francisco, huic novae sanctaeque observantiae
sequendum dedit initium; haec huius magnae Religionis
fuit primarium et stabile fundamentum; haec huius alti operis lapis
extitit primitivus.
Haec genere nobilis, sed conversatione nobilior, virginitatem,
quam prius etiam custodiverat, sub hac sanctimoniae regula praecipue
conservavit. Hanc postmodum Religionem mater eius, Hortulana
nomine, piis intenta operibus, ipsius natae sequendo vestigia,
devote suscepit; in qua demum haec optima hortulana, quae in
horto dominico protulit talem plantam, conclusit feliciter dies suos.
Post aliquot vero annos, ipsa b. Clara monasterii et Sororum regimen,
nimia eiusdem S. Francisci devicta importunitate, recepit.
Haec utique fuit arbor procera et eminens, longis distenta ramis,
quae in agro Ecclesiae dulcem fructum religionis attulit, et ad
cuius delectabilem umbram, sub illius amoenitate fructum huiusmodi
libaturae concurrerunt undique multae alumnae fidei et concurrunt.
Haec fuit vena munda Vallis Spoletanae, quae novum
aquae vitalis fontem ad refectionem animarum et commodum propinavit;
qui iam per diversos rivulos in territorium Ecclesiae derivatus,
plantaria religionis infudit. Haec fuit altum sanctitatis candelabrum
vehementer in tabernaculo Domini rutilans, ad cuius ingentem
splendorem plurimae properaverunt et properant, suas de illius
lumine lampades accendentes. Haec profecto in agro fidei plantavit
et coluit vineam paupertatis, de qua fructus salutis pingues et
divites colliguntur; haec in praedio Ecclesiae humilitatis hortum
constituit, multiplici rerum consertum inopia, in quo magna virtutum
copia reperitur; haec in Religionis districtu arcem artae abstinentiae
fabricavit, in qua larga spiritualis alimoniae refectio ministratur.
Haec fuit pauperum primiceria, ducissa humilium, magistra
continentium, et poenitentium Abbatissa. Haec suum monasterium,
creditamque in illo sibi familiam, solicite ac prudenter in timore
et servitio Domini et plena Ordinis observantia gubernavit: vigil
|
1
5
10
15
20
25
30
|