Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 137


maiora viribus suis non assumpsisset negotia, non tot sentiret onera debitorum, non tot ferret angustias
paupertatis. Et quidem sperabatur a pluribus, quod lapse daretur requies et in prosperitate
vestra ipsius vel omnino cessaret vel temperaretur adversitas. Sed nunc, ut cum reverentia loquar,
manum vestram sentire videtur adversam. Ad cuius ergo convolabit auxilium, si eam persequitur
dominus, sub cuius umbra quiescit, si datus protector impugnat? Verum quia vereor, ne quantumcumque
devotus in hiis aures vestre maiestatis offendam, quedam relinquo silentio, ne me notet
expressio imprudentem, presertim cum firmiter teneam et nullatenus dubitem, quod ob illius reverentiam,
qui fecit vobiscum signum in bonum qui vos undique per hostes miro modo promovit et
qui vobis ex adverso prospera procuravit, piis petitionibus eiusdem ecclesie non negabitis regii favoris
affectum.

V 3

Diligentiam P., latoris presentium, circa vestra negotia novimus, ipsius instantie non expertes. Et
quidem, quod potuit, fecit, et ubi possibilitatis facultatem non habuit, prompte voluntatis produxit
affectum. Ergo pro facto beneficium retributionis inveniat, et pro facti desiderio grato participio
gratie non privetur.

V 4

Comiti Campanie comes Signinus compati plene Signinis.
In summo montium sita Signia in valle paupertatis et imo inopie delitescit, fidelitate preeminet,
divitiis non comparet. Solvat igitur, si placet, gratia vestra ipsis compassionis debitum in proxima
preterita turbatione contractum. Scitis quidem, quod sustinuerunt hiis diebus pro honore ecclesie
quedam dispendia, et ceteri Campani fuerunt dampnorum expertes. Sunt enim in periculis primi et
in beneficiis vix extremi, et utinam saltem extremi! Nos autem nolentes, quod fama ipsorum aliquam
notam incurrat, mittimus carum socium nostrum R. et unum de consulibus, ut mutuum
contrahant et iuxta sperate moderationis arbitrium vestro beneplacito satisfaciant, sicut possunt.

V 5

Torna all'inizio