Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 936


ARTICULUS 3
Utrum Christus ab instanti suae conceptionis potuerit mereri
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus non potuerit mereri in instanti suae conceptionis.
Nullus enim meretur nisi agendo. Sed prius est esse rei quam eius agere. Ergo
in primo instanti conceptionis quando Christus primo habuit esse secundum
humanam naturam, non potuit mereri.
2. Praeterea, opus meritorium cum deliberatione est, cum sit ex electione liberi
arbitrii, quae sequitur consilium. Sed deliberatio, cum sit quidam motus, requirit
tempus. Ergo in primo instanti conceptionis mereri non potuit.
3. Praeterea, quidquid Christus habuit in primo instanti suae conceptionis,
habuit ab alio, non a se. Sed meriti sui ipse causa fuit. Igitur in primo instanti
conceptionis non meruit.
4. Praeterea, sicut meritum est per liberum arbitrium, ita et peccatum. Sed diabolus
non potuit peccare in primo instanti suae creationis. Ergo nec anima
Christi in primo instanti creationis suae potuit mereri. Sed primum instans conceptionis
fuit primum instans creationis animae. Ergo in illo instanti mereri non
potuit.
5. Praeterea, Christus quantum ad corpus, in pueritia erat similis aliis pueris.
Sed alii pueri propter imbecillitatem organorum corporalium non habent perfectam
imaginationem, nec usum liberi arbitrii. Per consequens ergo nec
Christus: et ita tunc, ut videtur, mereri non potuit.
SED CONTRA in primo instanti suae conceptionis fuit vir. Hierem. 31, 22:
«Novum faciet Dominus super terram: femina circumdabit virum». Sed perfecti
viri est mereri. Ergo Christus in primo instanti suae conceptionis potuit mereri.
Praeterea, perfectior est anima perfecta prima et secunda perfectione, quam
perfecta solum perfectione prima. Sed Christo non accrevit aliqua spiritualis
perfectio. Ergo cum operatio sit perfectio secunda, et habitus perfectio prima;
quandocumque habuit habitum virtutis, habuit actum eius. Sed actu virtutis
merebatur. Ergo Christus in instanti conceptionis merebatur.

Torna all'inizio