Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 104


Lixabundus iter libere ac prolixe faciens.
Licitati in mercando sive pugnando contendentes.
Liquitur labitur, fluit.
Lingulaca genus piscis, vel mulier argutatrix.
Lance et licio dicebatur apud antiquos, quia qui furtum
ibat quaerere in domo aliena licio cinctus intrabat, lancemque
ante oculos tenebat propter matrum familiae aut virginum
praesentiam.
Lautitia epularum magnificentia. Alii a lavatione dictam
putant, quia apud antiquos hae elegantiae, quae nunc sunt,
non erant, et raro aliquis lavabat.
Leava sinistra, quam Graeci skaian. Unde tractum cognomen
Scaevola. A laeva laetrum sinistrum et laetrosum sinistrosum.
Lacuna, id est aquae collectio, a lacu derivatur, quam alii
lamam, alii lustrum dicunt.
Lacit inducit in fraudem. Inde est allicere et lacessere; inde
lactat, illectat, oblectat, delectat.
Laena vestimenti genus habitu duplicis. Quidam appellatam
existimaut Tusce, quidam Graece, quam chlanida dicuut.
Lautumias ex Graeco et maxime a Syracusanis, qui latomias
et appellant et habent ad instar carceris: ex quibus
locis excisi sunt lapides ad extruendam urbem.
Laureati milites sequebautur currum triumphantis, ut quasi
purgati a caede humana intrarent Urbem. Itaque eandem
laurum omnibus suffitionibus adhiberi solitum erat, vel quod
medicamento siccissima sit, vel quod omni tempore viret, ut
similiter respublica floreat.
Laverniones fures antiqui dieebant, quod sub tutela deae

Torna all'inizio