Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 176

Liber II


Item, si nos vel eius precibus vel nostra in eum incredibili benevolentia vel magnitudine suorum erga nos meritorum vel aliquo nostro officio adductos, non quidem ad consiliu dandum (quod id fieri a nobis posse non potemus) sed ad nostram sententiam aut voluntatem declarandam nos esse dicemus. Quo loco pulcherrimae illae insinuationes fieri solent, quum benevolentiam nostram cum illius sapientia atque autoritate committimus et in aliquod quasi certamen, pulcherrima atque honestissima sententiarum colluctatione producimus et id nunc ab eius prudentia retrahi, nunc a nostra benevolentia concitari, hinc non audere, hinc cogi nos dicimus et plurimis verbis vim nostri amoris, quae continere se non possit, excusabimus. Quem locum totum pulcherrime exequitur Cicero, cum saepe alias, tum in illis ad M. Marcellium epistolis. Illud deinde observandum est, ut quantum nobis prudentiae autoritatisque detrahimus, tantum fidei atque amoris addamus, ut si prudenter aut mature aut efficaciter non possimus, fidelissime certe illi et amantissime consulamus. Atque haec in exordio, in quo summa vis est plerunque servanda sunt, nisi vel ad inferiores vel ad amicissimos scribamus, quibus cum omnia familiarius agemus, ut amicitiae et personae ratio postulabit. Exordio, si qua inerit, narratio subiungenda

Torna all'inizio