preesse iussit. Sicque etiam per alias Longobardie civitates,
quas enumerare longum esset, suos procuratores ordinavit atque
reliquit.
Sed cum imperator in Alamaniam profectus esset ibique
causa legendi exercitus moraretur, procuratores illi, quos
imperator in Longobardia, ut supra diximus, dimiserat, non
solum hic ius rationesque imperatoris, de quibus solummodo
exactis nullum malum nec scandalum accidisset neque Longobardi
mesti inde fuissent, exigebant, sed etiam plus de septem
tantum, quam imperatori iure deberetur, ab omnibus iniuste
excuciebant. Ac in tantum episcopos, marchiones, comites
civitatum etiam consules, capitaneos omnesque fere alios Longobardos,
tam magnos quam parvos, opprimebant, quoniam ipsi
tum pro amore tum etiam pro imperatoris timore ab eis se
defendere nolebant, quod ipsi Lombardi sine maximo personarum
et rerum incommodo atque obprobrio nullo modo
sustinere poterant, et maxime Mediolanenses, quibus de
omnium terrarum suarum fructibus non nisi sollumodo
tercium de tercio relinquebant, atque item Cremenses, quibus
omnium terrarum suarum tercium, acsi ipsi domini eorum
fuissent, penitus omnino auferebant. Preterea per omnem
focum tam bonorum ac nobilium civium in villa seu castris
manentium quam villanorum seu rusticorum tres solidos
veteris vel imperialis monete per unumquemque annum solvere
|
1
5
10
15
20
|