Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 117


magnitudo in territorium Tridentinum, quae maiores erant quam ceterae locustae; et
mirum dictum, herbas paludesque depastae sunt, segetes vero agrorum exigue contigerunt.
Sequenti quoque anno pari nihilominus modo adventarunt.
3. His diebus Agilulf rex occidit Mimulfum ducem de insula Sancti Iuliani,
eo quod se superiori tempore Francorum ducibus tradidisset. Gaidulfus vero Pergamensis
dux in civitate sua Pergamo rebellans, contra regem se communivit; sed datis
obsidibus pacem cum rege fecit. Rursum se Gaidulfus in insula Comacina seclausit.
Agilulf vero rex in eandem Comacinam insulam ingressus, homines Gaidulfi exinde
expulit et thesaurum, quem ibidem a Romanis positum invenerat, Ticinum
transtulit. Gaidulfus vero iterato Pergamum confugiens, ibique ab Agilulfo rege
obtemptus, rursus in gratiam receptus est. Rebellavit quoque dux Ulfari contra regem
Agonem aput Tarvisium et obsessus captusque est ab eo.
4. Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum aput Ravennam, Gradus et Histria
nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos extiterat. Hoc etiam tempore Agilulfus
rex cum Avaris pacem fecit. Childepertus quoque bellum gessit cum consobrino
suo, Hilperici filio; in quo proelio usque ad triginta milia hominum eaesa sunt.
Fuit autem tunc hiems frigida nimis, qualem vix aliquis prius recolebat fuisse. In
regione quoque Brionum sanguis de nubibus fluxit; et inter Reni fluvii aquas rivulus
cruoris emanavit.
5. His diebus sapientissimus ac beatissimus Gregorius papa Romanae urbis, postquam
alia multa ad utilitatem sanctae ecclesiae scripserat, etiam libros quattor de vita
sanctorum conposuit; quem codicem dialogum, id est duorum locutionem, quia eum
conloquens cum suo diacono Petro ediderat, appellavit. Hos igitur libros praefatus papa
Theudelindae reginae direxit, quam sciebat utique et Christi fidei deditam et in
bonis actibus esse praecipuam.

Torna all'inizio