4. LANFR.  Omnes eamdem escam , id est, qualem  
rectores, talem et qui regebantur, videlicet manna, 
5.  Escam spiritalem , id est, spiritualem intelligentiam 
habentem, scilicet corporis Christi. 
6. AUGUST.  Quaest. super Vetus Test. ,  super Num. ,  
lib. IV, quaest. 35, tom. IV.  Bibebant autem . Significata  
est ergo de Christo profluens gratia spiritualis,  
quia interior sitis irrigaretur. Sed quod virga [ adde.   
petra] percutitur, crux Christi figuratur. Ligno enim  
accedente ad petram, gratia ista manavit. Et quod  
bis percutitur, evidentius significat crucem. Duo  
quippe ligna sunt crux. 
7. LANFR.  Consequente eos . Non revera petra sequebatur 
exercitum; sed aqua fluens de petra. Spiritualem  
autem eam vocat, quia spiritualem intelligentiam  
in se continebat Christum. 
8.  Sed non in pluribus . Quasi diceret: sacramenta  
erant eadem, sed vita diversa; atque ideo alii placuere,  
et alii non. 
9. AUGUST. (lib. II.  De baptismo parvul. contra  
Donat. , cap. 5, tom. VII).  Tentatio vos . Homines  
enim sumus. Unde aliud sapere quam se res habet,  
humana tentatio est. Nimis autem amando sententiam  
suam, vel invidendo melioribus, usque ad  
praecipiendae [ al. , praecidendae] communionis, vel  
condendi schismatis vel haeresis sacrilegium pervenire,  
diabolica praesumptio est. 
10. LANFR.  Tentatio vos . Humana tentatio est de  
cibo, de potu, de somno et caeteris quibus humana  
infirmitas carere non potest. 
11.  Fidelis autem , id est, faciet quod promisit. 
  |  
  |