Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

291


autem [cum] de viro suo filium genuisset, propter dolores
partus, quos ibi sensit, noluit postea viro suo coniungi et sic, illo
puero mortuo, tota sua progenies finita fuit. ista comitissa
multas civitates in Lombardia habuit, scilicet Mantuam, Ferariam,
Mutinam, Regium et Parmam. que sine herede decedens,
Ecclesiam Dei fecit heredem. circa hec tempora fioruit Lanfranchus
nacione Papiensis, doctor eximius et magister Anselmi doctoris
precipui. iste Lanfranchus, cum Parisios regeret,
scolis abrenunciavit et ad ignotam regionem accedens,
in humilitate maxima Deo serviebat. eo autem tempore Berengarius,
quidam doctor sollempnis, qui Parisios in theologia
regebat, venenum diffudit quod timore Lanfranchi effundere
non audebat, asserens corpus Christi non esse in altari secundum
veritatem, sed secundum quandam representacionem. cum

Torna all'inizio